Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 26: Versus 39

Si possibile est.Hoc non pro timore, sed pro misericordia, ne Judaei, qui excusationem ignorantiae non habent, non occidant; unde ait:iste,id est populi Judaeorum non simpliciter calix:Si possibile est,ut sine interitu Judaeorum credant gentiles, passionem recuso. Sin autem illi excaecandi sunt ut gentes intrent, fiat non mea, sed tua voluntas.Non sicut ego volo.AUG.Transfigurat in se suos, qui nihil aliud vult quam Pater, ut ibi:Esurivi et dedistis mihi manducare. Et quid me persequeris?Docet autem eos privatam voluntatem corrigere et dirigere juxta divinam.AMBR.Hominem quem veritate corporis demonstrabat, aequabat affectu, ut diceret:Sed non sicut ego volo, sed sicut tu.Suscepit voluntatem meam, suscepit tristitiam meam. Confidenter tristitiam nomino qui crucem praedico.
(* Traductions européennes)